Pièce latine 2 : Terra tremit, aer corrumpitur (MCCLXI)
Autre dictié en latin
Terra tremit, aer corrumpitur,
Plangit aqua, lignum minuitur,
Omne ermen et vollatilia,
Ignis calor fere afficitur.
5 Tempus, silve, prata, ut dicitur, 343b
Variantur, et animalia,
Fructus terre et corporalia.
Hujus causa est quod non oritur
Sol ut solet, ymo eclipsatur :
10 Patet enim per temporalia.
Refrigescit hodie caritas,
Cessat honor, oditur veritas,
Superbia regnat, magnitudo,
Cupiditas, omnis crudelitas
15 Monarchiam mundi destruendo,
Verbul istud currit : enmo, vendo.
Ab hoc verbo procedit dignitas.
Divisio solis, non unitas
Nunc promovet plures prophanendo
20 Qui nescrient declinare : das, do.
Ecclesie hec est diformitas.
Sol numerum pluralem non habet
Et, si dua, claritate carte
Unus quidem illorum duorum.
25 Petrus solus obtinere solet
Sedem Dei, non duo : sic patet
Divisio cathedre malorum.
Fiat pastor unus, non amborum.
Omnis clerus [hoc] scisma reformet :
30 Principatus in hos hos adjuvet,
Reformando nunc sancta sanctorum
Et beate sunt[1] anome quorum
Electio cononica fiet.
[1] Ms. surt