Pièce latine 1 : Sol refulgens, vos, septem planete (MCCLX)
Autre Balade[1] en latin
Sol refulgens, vos, septem planete, 343a
Mercurius, Jupiter et Luna,
Saturnus, Mars Venusque, videte
Quis ex vobis vult regnare una,
5 Non[2] benigne, sed tamquam carmina,
Seminando orbi zinzanniam
Et ubique puram symoniam,
Perdens legem. Heu ! Jhesu Criste,
Nunquam visus fuit error iste,
10 Et totum hoc fit[3] per superbiam !
Regnum lune est frigidissimum,
Pessimumque contra caritatem.
In regendo querit Anticristum,
Et thesauros per cupiditatem
15 Reservabit pro es. Etatem
Mundi ex nunc habemis septimum
Miliare et finem ultimum
Regiminis lune orbitatem.
Recidamus ab hoc regimine
20 Per quod fiunt plorantes anime
Et corpora per divisiones.
Beatus vir, et beatissime
Qui poterunt legem firmissime
Et beati, tenere, principes.µMaledicti autem participes
25 Hujus legis, quia sine fine
Cruciantur in gehennis igne :
Advertant nunc ad ea magnates.
[1] Saint Hilaire corrige en Dictié
[2] Ms. Nom
[3] Ms. fuit