Pièce latine 3 : Fraus fraudula venit fraudulenter (MCCXCIV)
Autre Balade en latin
Fraus fraudula venit fraudulenter
Fraudulare fraudentes ad patrem,
Qui, fraudando tam unus quam alter,
Defraudantur in fine per artem.
5 Lex divina dixit Christus autem :
Qui gladio percussit latenter, 352a
Gladioque lege veraciter
Periuntur. Vitare fraudantem.
De gladio non acuto tantum
10 Intelligas, sed pocius quantum
De quocumque dampnali peccato
Fuerit cor corpusque gravatum.
Finietur, eritque dampnatum
Pari forma. Nunc, miser, memento
15 Emendare in melius cito.
A viciis cesset incrementum.
Nam Perilus arte quam fecerat
Ad tormenta tunc exitaverat
Cicilie Fallarys tyrrampnum,
20 Et ex ere taurum sufflaverat,
Ut humana vox se mutaverat
In bestiam que regis animum
Hujus artis esset durissimum
Cruciando quos detinuerat.
25 Et quamvis hoc sic proposuerat
Invisens judicum justum[1],
Perilo tunc fraus fecit expertum.
Arte sua tauro dampnaverat,
Et periit sicut juris erat :
30 Quod omnibus sit nobis exemplum !
[1] Vers altéré selon Raynaud