Pièce latine 7 : O pecatrix civita Francorum (MCCCXXXII)
Notable en latin de la cité de Paris
O pecatrix civita Francorum,
Parisius, mater peccatorum,
Bis rebellis contra tuos reges,
Prima vice sumens Anglicorum
5 Tecum turmam, et [ad] marescalles
Clarimontis, Campanie, mors es,
Eos necans, offendo leges,
Obp[r]obrium ubique terrarum.
Et deinde per commociones,
10 Proclamando imposiciones,
Sub pretextu clamoris parvorum,
Unanimis[1] mors regis servorum
Perpetratur incarceratorum 362d
Castelleti, nonne restitues ?
15 Ve misere[2], quia nunc corrues !
Super te sit sanguis Judeorum !
Sanguit clamat[3] martuorum
Vindictam : in brevi peries !
[…][4]
20 O reprobi, hec est mala dies,
Pernicie a proba malorum !
benedicti et beati quorum,
Scis, remisse sunt iniquitates,
Quod et tecta peccata eorum !
[1] Ms. Unanimes
[2] Ms. miseri
[3] Ms. Spiritus clament
[4] Vers manquant