Pièce latine 6 : O vos Galli, quondam Senonences (MCCCXXXI)
Commemoracio hystorie senonum gallorum, compilata et rithmata per Eustacium de Campis, ultra cirtutum in Campania
O vos Galli, quondam[1] Senonences[2],
Suevorum origine duces,
Ex Prennyo patre procreati,
Qui Rmanos, armorum atroces,
5 Romam quoque, vos magis feroces,
Centum mille simul adjuvati,
Provencia Senonis armati,
Montem Jovis et tanquam audaces
Transeundo, tot[am] submisisti
10 Ytaliam, Puliam. ditati
Circa Delphos, non loci capaces,
Civitates sunt per vos fraudate
Ytalicis, et edificate
Sex, e quibus secuntur nomina :
15 Papia fit et Verona caute, 360d
Brixia tunc Mediolanumque,
Senogalis et Sena domina,
Quoad Tuscos mitis et benigna
Et Galathas, a Gallis sentite
20 Fabricatur, et Grecia certe
Submittitur armorum dotrina.
Post Romanos, mundi monarchales,
Reges vestri sunt imperiales,
Et gens vestra redemit tributa.
25 A Troianis exorti nobiles
De Francio Franci mirabiles,
Aut feroces moribus et vita
Interpretes interpretant, ita,
Super cunctos in armis habiles
30 Vos fuisse submittentes cuncta
Vi armorum orbisque climata,
De corpore robbusti, graciles,
Tunc liberi, libertate lata.
Nomen vestrum et sapiencia,
35 Opus, virtus, divina gracia
Cumulando tunc multiplicavit
Clodoveus de ydolatria
Ad baptismum venit et Francia.
Regnum regis Deus[3] adoptavit
40 [Quod] ex istis tribus adornavit :
De timore et reverencia
Salvatoris, et de justicia
Cum amore, sic regnum dotavit,
Et quamdiu tria hec servavit,
45 Semper fuit in opulencia.
Franci reges post hec descendendo,
Multas terras semper conquestendo,
Filii sunt cristianissimi
Ecclesie, eam defendendo 361a
50 Et proprio sanguine tuendo,
Ut gigantes Dei fortissimi,
[Et] Stephanum pappam carissimi
Aliosque multos relevendo,
Et in sede Petri sanctissimi
55 Posuerunt quos impiisimi
Deponerent, legem contempnendo,
Ut Astulplus, exemplum vobis do.
Longobardus fuit, Deum my.
Quid fecerunt tunc Pypinus Grossus
60 Filiusque Karolus Martellus ?
Germaniam, Galiam submittunt.
Unusquisque fuit majordomus
Pallacii. Deinde Pypinus
Nanus. Post hunc[4] ut gesta referunt
65 In Francie regem elegerunt.
Ab hoc rege est Karolus Magnus,
Dei gigas, imperator bonus
Genitus[5] que. De quo prophetarunt
Sibilline et tantam dixerunt
70 Veritatem de suis artibus,
Sciencia, vita et moribus,
Quod narrare nulli sufficiunt.
Hyspanias magnus rex subegit,
Arragonos et Saxones fregit,
75 Wasconiam et Aquitaneam,
Sarracenos ad fidem coegit.
Bella multa ibidem collegit
Pro nomine Jhesu, ac etiam
[Is] studium, clerum, scienciam
80 Parisius de longe dirigit,
Et magistros optimos elegit
Ad docendum per sui graciam
Septem artes. Inde miliciam 361b
Peroptimam semperque porrigit.
85 [Et] rex ille cum successoribus,
Regnum illud, hiis temporibus,
Tenuerunt satis pacifice
Incolumem a persequentibus,
In timore, [et] in virtutibus
90 Gubernando plebem letifice[6]
Secundum jus. Et in bona pace
Tuebatur regnum ab omnibus.
Judicia judicantur recte,
Puniuntur et mala directe,
95 Consilium a senioribus
Impetitur, non junioribus.
Si ita fit, tu lector, respice.
Officia pacis et bellorum
Consilio autem expertorum
100 Tradebantur, non ex voluntate,
Nec personis silicet illorum
Qui querebant nutu amicorum,
Diviciis seu auctoritate.
Nisi dignus fuisset in arte,
105 Officii non haberet horum
Unum solum, et ideo certe
Res non erant in regno deserte,
Sed utrumque tempus ex amborum
Pacis, belli necnon mercatorum
110 Tunc gaudebat de prosperitate.
Timor Dei in cordibus erat,
Devocio, pietas regnabat,
Religio tunc honorabatur,
Humilitas principes regebat,
115 Populares amor gubernabat
A propriis quisque utebatur,
In habitu non elevabatur 361c
Quis eorum, neque manducabat
De diversis, sed sufficiebat
120 Unicuique[7], ut saturaretur
De ferculo solo quod habebat.
Parvum statum is horum tenebat.
Sic corpora ben regebantur.
Fundata sunt multa collegia.
125 Tunc tempore viget Ecclesia,
Quia reges, duces et principes
Dabant illis hereditagia,
Ut funderent semper Deo preces
Pro animis[8]. Sed non sic heredes
130 De presenti : rapiunt omnia,
Spernendo nunc antecessores,
Qui fuerunt horum fundatores,
Et retractant pro posse talia
Que multum sunt [his] terribilia.
135 Advertant nunc ad hec facientes.
Tanta bona vobis affuerunt
Quantum reges vestri viguerunt[9],
Vos etiam, in moribus bonis,
Quia Deum semper timuerunt
140 Corde, mente, operibus, donis.
Sed omnibus a vita zelatis
Successores Deum illuserunt,
Per requiem utentibus malis
Mortalibus semperque peccatis.
145 Propter pacem quam[10] reperierunt,
Per tempora longa, recesserunt
A laudibus, precibus et hympnis.
Superbia, divicia rodit,
Invidia proximum incendit,
150 Luxuria corpus [nunc] stimulat.
Unusquisque contra legem vadit 361d
Et pro posse veritatem odit[11]
Statusque querit et postulat.
Judex, senex et juvenis errat
155 Et monachus votum suum fregit,
Miles autem turpia diligit
Et prelatus sacrata violat
Clericusque omne jus dicipat.
Ecclesiam quis hodie regit ?
160 Videns Deus peccata hominum,
Tradit nobis verba [et] exemplum,
Ut ad eum omnes recuramus.
Sed nequaquam : valde induratum
Est in malis [nunc] vere cor nostrum.
165 Qua de causa bene percepimus
Quod super nos inmisit Dominus
[In] vindictam guerram, exilium,
Tempestates, servitutis jugum.
Declinando sic semper erimus,
170 A vicinis querentes odium,
Ad amicis semper subsidium :
Terram, corda et aurum perdimus.
Hoc secuantur[12] conservantes regna :
Studium, lex quoque divina,
175 Milicia, aurum, mercatores,
Punicio, justicia bona,
Quod antiqui habeant honores
Et serviant[13] eis juniores,
Expertique habeant onera
180 Et status qui sunt graviores :
Sic fieri possunt meliores,
Reformanda bona communia :
Sed e contra reguntur omnia,
Nec sunt lefis boni sectatores.
185 Lex divina capite leditur, 362a
Ecclesia partita patitur,
Studium aufertur a nobis,
Justicia tota abolitur,
Milicia a regno transfertur,
190 Aurum, semper extra regnum vadis,
Sed quod certo non inde redibis,
Punicio nunquam fulcietur.
Sapientes procentur foris,
Nec regula ullius saporis.
195 Et antiqui valde spernentur.
Officia tenent juniores,
Imprudentes, non bene regentes,
Valde male reguntur status.
De puero fit hodie miles.
200 Actus autem nostri difficiles,
Orribiles venient eventus :
Cessat noster honorque et butus,
Gloria. Nunc sumus inutiles,
Appropincat [de]finitum tempus
205 Jheremie, quid inde locutus.
Sic super hoc videant prudentes :
Revertantur ad orientales,
Domin[i]um, quoque principatus.
Nisi Deus corda mutaverit
210 In melius, et reformaverit
Bonum opus un nostris cordibus,
In tantum quod eum dilexerit
Unusquisque et non peccaverit
De ceteri, sed in nobilibus,
215 In clericis, in mercatoribus
Reformetur quod[14] Deus oderit,
In capite, sed si hoc fierit
Bono corde, cum dulcis precibus,
Forte Deus indulget omnibus, 362b
220 Et nobismet, si vult, pepercerit,
Ut Nynyve. Quid inde fecerit,
Novit ille qui est solus Deus.
Non sic Galli, ut fuit primitus :
In nobis est [nunc] major deffectus,
225 Reperentur a nobis tributa.
Non princeps hodie Brennuys,
Clodoveus, Carolus Martellus.
Per Pypinum non reguntur facta.
Karlomangnus qui fuit monarcha,
230 Et nobilis prince[p]s vir Rolandus,
Mortui sunt, qui egerunt tanta
Et de quibus resumantur acta,
Lumen cunctis mundi nobilibus
Principibus, regibus, ducibus,
235 Unde terra orbis est repleta.
[E]t fracte sunt mundi monarchie.
Prima fuit partibus Syrie
Ad Darium, deine ad Grecos.
Alexander ex vi milicie
240 Est monarcha fortis prudencie.
Sed post mortem venit ad Romanos,
Et deinde descendit ad Gallos.
Certum tempus stans Europie,
Nunc recedit de diem in die,
245 Orientem querens. Videte, vos,
Ne recedat monarchia per nos
[Nunc] a nostris partibus Francie.
Exortum est a antiquo
Regnum pacificum, de quo
250 Primum regem adoptavit
Deus, Clodoveum dico,
Francie, tanquam amico,
Oleum sacrum donavit, 362c
Cujus regem conscravit
255 Baptisando tunc illico
Remigius, qui servavit
Ampulam et reservavit
Oleum, ut de reliquo
Reges quos Deus amavit
260 Francorum et honorabit,
Tot sacrarent[ur] idcirco.
In specie columbia,
Fuit jec ampula digna
Missa sancto Remigio
265 De celis ore divino,
Indeficiens, semiplema
Semper, quambis hec unctio
Sumatur previlegio
Sacrorum regum. Tu bona,
270 Remanes idem et una
Remis, et sine dubio.
[1] Ms. quondem
[2] Ms. Senocences
[3] Ms. quod deus
[4] Ms. hac
[5] Note de Raynaud : Mot altéré
[6] Ms. retifice
[7] Ms. Uniquoque
[8] Ms. illis
[9] Ms. vixerunt
[10] Ms. quem
[11] Ms. adit
[12] Ms. secuuntur
[13] Ms. servient
[14] Ms. id quod