Pièce laitne 11 : Heu ! ubi est nunc veritas (MCCCXLVIII)
Epistola Eustacii ad Radulphum Vitardi
Heu ! ubi est nunc veritas,
Tu, Radulphe, et caritas ?
Ubi est jus et racio ?
Non invenitur pietas,
5 Retrocessit humilitas
Hodie. Perturbacio[1],
Ficta dissimulacio
Regnant atque cupiditas,
Novitates indebitas,
10 Plurimorum elacio,
Hic finis et conclusio
Monarchie, non dubitas.
Bonum commune perditur,
Justicia destruitur,
15 Aurum aufertur de terra,
Nullus pro malis punitur
Scienciaque spernitur.
Nec est amor nisi guerra
Inter nos, et propterea
20 Et quod caput dividitur
Ecclesie et leditur
Per reatus et peccata.
Accidit ut a propheta
Jheremia nunc dicitur.
25 Et pro rei veritate,
Et quod gaudent brevitate
Moderni, non recitabo
Prophetiam : ad hanc ite, 367a
Quia discrimina vite
30 Quod videbitis transibo.
Ad promociones ibo
Malignancium. Videte
Qualiter sunt ordinate
Res mundi in potu, cibo
35 Et aliis. Nun silebo :
Legentes intelligite.
Sapiens non habet locum
Neque noticiam secum.
A modernis regentibus,
40 Inscientes habent statum,
Domos egregias, aurum,
Et nunc in cathedralibus
Beneficiis omnibus
Gaudent illi, hoc est certum
45 Habemis ex hoc desertum
Regnim totum, sequentibus
Satrapis cum majoribus,
Minantibus in profundum.
Clamat sanguis innocius
50 Ad Dominim quam citius
Vindictam, et tota die
Exaudivit superius
Creator et inferius
Preces, quia cotidie
55 Mors et inimicitie
Subtanee latius
Veniunt et diutius
In terra regni Francie
Quam antea memorie.
60 Redige hoc utilius.
Cerne, inquit, tempestates
Aeris, fulgura, lites 367b
Signaque mirabilia
De celo, informitates
65 Nulli hominum parcentes,
Motum terre. Hec omnia
Sunt nobis figuralia
Finis mundi, sed videntes
Sumus hec, perseverentes[2]
70 In peccatis, per talia
Tanquam Dei judicia
Punimur, non penitentes.
Ubi est juris rubrica,
Quod simplex arismetica
75 Habeat mundum regere,
Ad numerandum unica,
Aritum septem noversa,
Qui nescit forsan legere,
Volens, legens, corrigere !
80 Elevatur ut amica
Principum, sed inimica.
Deberet tecta tgere,
Nudis pedibus pergere,
Tamquam artis mecanica.
85 O frater mi et amice,
Hec omnia tu[3] respice,
Et michi, si placuerit,
Rescribendo me refice,
In prosa vel metrifice,
90 Prout tibi occurrerit.
Super omnibus tunc erit
Cor meum et pacifice
Recreatum ista vice.
Animo meo proderit
95 Multum, quia, si fierit,
Requiescam tunc mistice.
Amicus tuus qui loquor,
Eustacius ita vocor.
[1] Ms. et perturbacio
[2] Raynaud corrige en perseverantes
[3] Ms. tamen